Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
Robert Vincent auteur quadrumane normand
Derniers commentaires
20 juillet 2014

Lectura aestivalis : Iter in Normannia temporibus variis.

 De Manu nigra (La Main noire, éd. Ravet-Anceau, 2013).

A. D. MCMXLIV (1944) Augusto mense in urbe Bolbeci.

« Utinam Americanos exspectavisset ! » deplorat pater, Bolbecensis sartor Stephanus Hergotus, ubi intellexit propter Germanici centurionis amorem praegnantem esse filiam suam.

A.D. MMVI (2006) Bolbeci etiam, Luna cantatrix cum domi in frivola rumba canenda se exerceret, repente deflagratione ejus cantus interruptus est. Telum enim secundi belli mundialis post tantos annos, operis causa in vicinorum aula, disruptum est. Discussis in cubiculo suo fuliginis pulverisque caliginibus, Luna sicut monstrosam araneam in janua delabantem manum conspexit, sectam, nigram, omnino petroleo madefactam.

Cujus est manus ? Ubi ceterum corpus inveniatur ? Quamobrem in cisterna petrolei per multos annos, ut videtur, retenta est illa ?

Cum famosa recensque investigatio sua in Strataetalo1 vix confecta esset, commissarius securitatis publicae Georgius Facdherba hoc mysterium extricare debet. Tunc acccidit ut Facdherba, corde dolente, cantatricis Bolbecensis Lunae amorem conceperit. Pro ! miserum illum ubi Luna rapta deinde in cisterna autocineti onerarii ore suto ligata ad cadaver inventa est !

In septima fabula criminali, La Main noire (De Manu nigra), Robertus Vincens, tempora personarumque sortes, atque horrorem vimque comicam miscuit ad majorem voluptatem tuam.

1cf. Clou d'éclat à Etretat, éd. Corlet, 2007.

Publicité
Commentaires
Archives
Publicité
Robert Vincent auteur quadrumane normand
Visiteurs
Depuis la création 10 296
Publicité